라틴어 문장 검색

at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
sed vera iuventus, verus ductor adest et vivida Martis imago.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:176)
praetereunt subiecta ferae, torvique leones, quae stravisse calent, eadem prostrata relinquunt nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci nobiliore fame.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum30)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
hic sternere Martem cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia26)
nam saepe soles ductoribus illis instaurare vias et cursibus addere nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:4)
Ductor ad haec:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:80)
silvam si caedere provocat usus, sumpta ne pudeat quercum stravisse bipenni.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:197)
qualis Amazonidum peltis exultat aduncis pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago Hippolyte niveas ducit post proelia turmas, seu flavos stravere Getas seu forte rigentem Thermodontiaca Tanaim fregere securi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:33)
nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas, ulta ducis socii letum, parsque una maneret debilior facilisque capi, tunc impius ille proditor imperii coniuratusque Getarum distulit instantes eluso principe pugnas Hunorum laturus opem, quos adfore bello norat et invisis mox se coniungere castris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:165)
praecipiti stravissent omnia cursu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:101)
inter equos interque tubas mandata feruntur regia et armati veniunt ductoris ad aures.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:106)
penetralibus ignem sacratum rapuere adytis rituque iuvencos Chaldaeo stravere magi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:36)
ductor Stilicho tot gentibus unus, quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:84)

SEARCH

MENU NAVIGATION