라틴어 문장 검색

haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 5:1)
si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 6:1)
P. Cornelius eam rogationem pertulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 7:1)
item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 415:1)
huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti populi esse, non senatus, ius suffragium quibus velit impertire, destiterunt incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 434:1)
rogatio perlata est ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 435:1)
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 684:1)
fuit autem rogatio talis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 685:1)
huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 687:1)
is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, exortam rogationem est conquestus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 690:2)
Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 696:2)
adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 758:1)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 224:1)
duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION