라틴어 문장 검색

"ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret."
(아풀레이우스, 변신, 5권175)
"Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:62)
"Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:41)
Scitote qualem:
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:3)
Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:1)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
Quales illi muli senes vel cantherii debiles!
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:2)
"Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecora foedavit!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:7)
Haec tot ac talia ingenti pavore domini illius et familiae totius ad extremum stuporem deiecerant animos, quid prius quidve posterius, quid magis quid minus, numinum caelestium leniendis minis quot et qualibus procuraretur hostiis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:6)
Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus!
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:2)
Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basiola iactari vel meretricum poscinummia vel adventorum negantinummia, sedi pura atque sincera, instruit, et blandissimos affatus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:2)
Ergo certa defunctorum liberorum matres sceleratas hereditates excipere, talem parentem praebuit qualem exhibuerat uxorem, prandioque commento pro tempore et uxorem medici simul et suam filiam veneno eodem percutit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:3)
nam et caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum Irrupit alia quam putares Minervam, caput confecta fulgenti galea (et oleaginea corona tegebatur ipsa galea) clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa cum pugnat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:6)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION