라틴어 문장 검색

ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
"his vos inbutos dapibus iam crapula turpis Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar, quosque viros non Ira fremens, non idola bello cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 198)
Fatuus est, insulsus, tardus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8135)
Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 26)
antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementis ruinas, funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum quidlibet inpotens sperare fortunaque dulci ebria.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 373)
'at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:5)
' non magis audierit, quam Fusius ebrius olim, cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 'mater, te appello' clamantibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:11)
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu , neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus . nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:2)
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:1)
nihil enim est iis, quae sicut salsa dicuntur, insulsius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 135:3)
tanquam parum sit, si dicatur quid . reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, prosapiam insulsum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 89:2)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:6)
Aliquis tam insulsus intervenerit quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION