라틴어 문장 검색

Si quando, nunc praecipue cuperem esse te Romae, et sis rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:1)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Cum sis peritissimus et privati iuris et publici, cuius pars senatorium est, cupio ex te potissimum audire, erraverim in senatu proxime necne, non ut in praeteritum - serum enim -, verum ut in futurum si quid simile inciderit erudiar.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 1:1)
Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso, Sed ne sit misero scire necesse mihi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 141)
sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:314)
sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, Naïadumque tener crimine raptus Hylas, ut dominam teneas, nec te mirere relictum, ingenii dotes corporis adde bonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:86)
illo praecipue ne sis morosa caveto tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:2)
ut sis liberior Thaide, finge metus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 126:4)
sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, nec sis audita paelice mentis inops.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 142:3)
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, nec lateant artes eloquiumque tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 512)
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, exciderit tantum ne tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 105)
redditur illa quidem grandi cum faenore nobis, nec te, si cupiat, laedere rumor habet, sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, pro nostris ut sis ambitiosa malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 137)
cum tibi contigerit vultum Iunonis adire, fac sis personae, quam tueare, memor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 168)
ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 626)
hostibus eveniat quam sis violentus in armis sentire et linguae tela subire tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 619)

SEARCH

MENU NAVIGATION