라틴어 문장 검색

in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:1)
multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:2)
facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:8)
rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 3:2)
pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:3)
ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:4)
itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:4)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:17)
Nam fuit mors eius infamis, ambigua tamen:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:3)
Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:3)
nam sumptus candidatorum, foedos illos et infames, ambitus lege restrinxit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 4:2)
Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:1)
- Quam, puto, de longae collectam flore cicutae Melle sub infami Corsica misit apis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 126)
Sim licet infamis, dum me moderatius urat, Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 172)

SEARCH

MENU NAVIGATION