라틴어 문장 검색

servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 217:1)
quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 166:6)
documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et opportune ioco elapsi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 119:1)
irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 195:2)
Et si volueris attendere, maxima pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 1:5)
Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:4)
Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:8)
Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 10:3)
" Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:10)
Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:3)
Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:4)
in spem viventibus proximum quodque tempus elabitur subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:3)
iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut quamuis notitiae uestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 1:1)
hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est.
(세네카, 행복론, Liber III 5:3)
Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem.
(세네카, 행복론, Liber VII 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION