라틴어 문장 검색

audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장9)
cetera per omnis imperii partis perinde egregia quam si non Nero sed Thrasea regimen eorum teneret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장6)
inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장2)
superest tibi robur et tot per annos visum fastigii regimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장7)
accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장5)
at hercule pervulgatis iam omnibus, cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studiorum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent oratorem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro admonent atque alio transgredientem revocant et festinare se testantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 5:1)
Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum laboratur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 1:1)
ne quieto quidem milite regimen;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장2)
mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장7)
ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in commilitium adsciti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장2)
quae si qui inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:3)
recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:2)
Unde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 29:2)
Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reservati.
(단테 알리기에리, Epistolae 30:2)
ut patet de celo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa vero corruptibilia sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 116:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION