라틴어 문장 검색

spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:6)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:6)
Nec sensus ex his verbis elici potest, Nec ordo verborum constat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).661)
Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:1)
quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:4)
Sudor etiam duobus modis elicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:1)
ponam vero ea quae prompta, et iis morbis de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et sic eo, quod mali est, extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 1:3)
nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 13:5)
Vomitus post febrem eliciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 4:3)
quinto, post horrorem vomitum elicere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:2)
Interdum etiam elicienda ipsius intentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 11:3)
Si cibus non continetur, danda aqua, et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 8:3)
maximeque ea, quae humori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:4)
sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστιχά vocantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:5)
Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION