라틴어 문장 검색

habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장9)
nonnulli loci item signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장6)
qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장19)
idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum versis significabat clara voce invenisse, quod quaereret;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말33)
cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae perfecerunt explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장19)
si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem maius ne cogitandum quidem videtur omnino.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장23)
nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 145:2)
Carminius tamen dicit, qui de elocutionibus scripsit, per naturam vitiosam esse hanc elocutionem, et sive 'utramque palmam', sive 'utrasque palmas' dixerimus, esse in aliquo usurpationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2332)
nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:2)
Id in explicatione plane patet, cum Apostolus gentium quendam Deuteronomii locum interpretatur, quae explicatio in altiorem Veteris Testamenti vim recidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION