라틴어 문장 검색

quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.
(아풀레이우스, 변명 101:24)
nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet.
(아풀레이우스, 플로리다 9:12)
nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus;
(아풀레이우스, 플로리다 9:49)
iam te, Seueriane, tota prouincia desideramus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:54)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
"Nam et iugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et I aliquid cibatus refovendo spiritu desidero."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:18)
"Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:46)
"Sic onere vecturae simul et asperitateviae toti fatigati, tribus comitum desideratis, istas quas videtis praedas adveximus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:89)
"Qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat;"
(아풀레이우스, 변신, 5권204)
Nam cetera, quae ad humanam dispensationem pertinent, in hoc opusculo inserere necesse non est, ne fastidium prolixitate legentibus vel etiam audire desiderantibus procreaverit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:5)
quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 24 27:4)
Coadiutores bonae meditationis suae, qui eum in desiderata sapientia adiuvare possent, quo ad concupita perveniret, quandocunque posset, acquireret;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:13)
At vero, cum illum meum servitium, sed nesciebam quare, desiderare cognoscerem, promisi, me iterum ad eum post sex menses, sospite vita, reversurum, cum tali responso, quod mihi et meis utile ac sibi placabile esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:11)
Nam, qui desideraverunt potestatem terrenam augere, invenerunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION