라틴어 문장 검색

Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 33:8)
Si brevius adhuc membrum est, et ossa loco suo non sunt, paxillus tenuis quam laevissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paulum supra ulcus emineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 36:2)
inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id quod eminet in suam sedem:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:7)
In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 8:1)
Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:1)
Nam longissimum quemque aratorem,sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 3:2)
duabusque gemmis supra terram eminere passi reposita humo cetera coaequant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:2)
quoniam mergi mox facile radicentur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:2)
et ut omnis materia, quae nondumpotest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:2)
Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:3)
Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:4)
generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:2)
Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:1)
igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장7)
et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION