라틴어 문장 검색

Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus, superque eam homo deligatur in id latus versus, cujus auris eo modo laborat, sic, ut extra tabulam non emineat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 32:3)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:8)
dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 10:3)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, quae sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 11:1)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde lenibus medicamentis inungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 34:3)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:1)
Si in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:5)
quidam, ipso umbilico perforato, id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:4)
Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse, jam retuli.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:5)
Acus ab exteriore parte oram vulneris perforat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 2:5)
Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:3)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:5)
Sed majore cura agendum est, quum jam aut simplex os dimidium perforatum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 7:3)
Ergo, si ora alteri insedit, satis est id, quod eminet, scalpro excidere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION