라틴어 문장 검색

Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 2:1)
Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 5:1)
Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 1:1)
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 4:1)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)
Is locutus esse perhibetur in hunc modum:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 16:3)
Casus eius talis fuisse perhibetur, quod scilicet in colloquiis suis cum Roberto Cliffordo dixisset se, si exploratum sibi esset adolescentem illum verum fuisse Edwardi Quarti filium, nunquam contra eum arma gesturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:2)
Naturae graves et consuetudine ductae, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriae, ut de Ulysse perhibetur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:21)
Illam terra parens, ira irritata deorum, Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem Progenuit
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 4:1)
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:10)
CESARIS in lecto, niueo uelamine tecto, Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum, Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:1)
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum, Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:21)
His puer inclusus perhibetur uocibus usus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:21)
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION