라틴어 문장 검색

Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장27)
interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 2:4)
currat, qui sociae roget in convivia mensae indigenas Fluvios, Italis quicumque suberrant montibus Alpinasque bibunt de more pruinas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:127)
grata coronati peragunt convivia Manes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:182)
nullo citharae convivia cantu, non pueri lasciva sonant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:67)
Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:2)
et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 12장 1:3)
Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장4)
vox quoque eius audita est in convivio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas dari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장8)
Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장7)
fuit inter inritamenta invidiae domus foro imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장4)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장5)
'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et modum posci:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장1)
ea fraude captum senem, postquam convivium inierat, exceptum poculum Druso tradidisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION