라틴어 문장 검색

Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, 'ecum equitare' dicit his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:1)
oculis equitare videmus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:3)
Ergo oculis equitat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:4)
contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut '' et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias' - nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 5:1)
Qui agmen ducebant de diversoriis et hospitiis percontabantur, acsi in animo haberent in ea urbe pernoctare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:6)
Hi fuerunt baro de Sancto Ioanne et unus ex secretariis regis, quos archidux eo honore excepit ut ad missam celebrandam Sancti Audomari profectus medius inter baronem de Sancto Ioanne a dextra et secretarium a sinistra equitaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:8)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
et operum agmina ac turmas post se trahunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:13)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
"Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis, Moxque datis lignis aliis si subditur ignis, Hac cadet arte doli domus ista suique coloni."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:21)
CVSTOS non uilis canis olim regis ouilis Id fore securum faciebat ab agmine furum, Nec metuisse minas noctesque diesque lupinas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:1)
Agmina ueruecum communi foedere secum Viribus obniti statuerunt hostis iniqui, Clam uel forte palam si tantam lederet alam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:1)
Viribus effetus nec tanto pondere suetus, Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:12)
Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum Vtque foret fessae locus hic, instante necesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:2)
Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
(불가타 성경, 나훔서, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION