라틴어 문장 검색

egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장5)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
tum paulatim ut aquam pabulumque eriperet contrahere claustra artaque circumdare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장4)
atque interim, tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praevalebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장6)
quae ubi cognita et iam iamque Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia resumpserat, externas et ipsi gratias quaesivere missis legatis ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장3)
omissas petitiones non ultra annum resumerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장2)
qua contumelia et metu graviorum, quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장5)
tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장2)
tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장4)
quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장8)
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 3:3)
ea strictis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장7)
sive finis bello venisset seu resumere arma mallent, unicum victis in consensu levamentum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장10)
an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장12)
tum resumpta militia robur Flavianarum partium fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION