라틴어 문장 검색

Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 2:1)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Verum summa coepti prudentis aliorsum evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:1)
Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus , quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 14:1)
Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis, oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret imperanda, tribunali celso insistens, stipatusque solito densius, haec prosecutus est, ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 9:1)
pars maxima natatu assueta veloci, alveo penetrate, incohibili cursu evasit ad solitudines notas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:3)
Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:1)
Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 17:1)
Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusque suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 21:1)
Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 7:1)
Dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato, et Anatolio interfecto, qui erat officiorum magister, praefectus, actus in exitium praeceps, et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat casu, evasit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 13:1)
Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 18:1)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Qui agens pro moribus lenius, a militibus quos per devia , miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit, ut escensa navi quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem, sagittarum nube diffusa defensam, averteret secum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 10:3)
Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION