라틴어 문장 검색

Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:4)
Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:15)
quia modus efficiendi et operandi hujusmodi miracula artis manifestus ut plurimum est, cum plerunque in miraculis naturae sit magis obscurus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:4)
Indicant enim non obscure veras sectiones naturae, et mensuras rerum, et illud Quousque natura quid faciat et ferat, et deinde transitus naturae ad aliud.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:5)
Et certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et scholae commentis, quibus illud in more est ut sensui in multis immerito vim faciant, et obscuriora malint), talem esse motum istum ad sensum, qualem diximus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:9)
Sane radii aperti solis, incidentes in flammas obscuriores, videntur eas quasi mortificare, ut conspiciantur magis instar fumi albi quam flammae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:7)
Atqui majores et magis catholici rerum consensus non prorsus obscuri sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:1)
Sunt enim complures, iique ex prudentioribus, qui corda habent obscura, vultus autem pellucidos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 2:4)
Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:19)
Alii tam secreti sunt, et in se declarando parci, ut merces suas nisi sub obscura luce ostendere nolit, et videri volunt plus significare quam loqui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:7)
Tessera Pythagorae obscura sed optima, cor ne edito.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:6)
Ubi contra nobilium obscura, et magis privata, et in se reducta vitae ratio copias miitares minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:5)
Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장15)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장35)
Ac de his quidem hactenus disserendum esse credidimus, ne vel infinita sectemur, vel circa res obscurissimas ingredientium animos detinentes ab utilioribus moraremur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 57:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION