라틴어 문장 검색

Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:12)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:3)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:17)
Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:7)
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:45)
De Patre et Filio et Spiritus proprie et vere procedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:47)
Spiritus quippe nomen est naturae, anima vero officii, ab animando scilicet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:7)
Ubi profecto cum adjecit, ipsius illius causa quem diligit, veram a falsa distinxit amicitiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:30)
Hinc est illa Platonis verissima ratio, qua scilicet probat Deum nullatenus mundum meliorem potuisse facere quam fecerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:12)
Si vero ad fieri utraque conjungantur, verum est quod dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:2)
Si vero ad facere utraque conjungantur, verissimum est. Et sicut non ostenduntur diversae scientiae cum dicitur de ipso, quia scivit olim incarnandum esse, ita et cum dicitur, olim potuit incarnari, et modo potest incarnatus esse, possibilitas ostenditur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:6)
Sic et cum dicitur prius, quia possibile est Deum incarnari, et postmodum dicimus quia possibile est ipsum incarnatum esse, nec diversum factum nec diversa possibilitas monstratur, sed pro eodem quod prius erat futurum, et modo est praeteritum, utrumque vere dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION