라틴어 문장 검색

Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)
Maturitas et sanctificatio quaerebantur in consociata opera inter meditationem et laborem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 166:5)
sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer, est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, libera ne tenerum penetret meditatio caelum neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 129)
male verum examinat omnis corruptus iudex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate5)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:2)
neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 150:2)
nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum se exerceat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 118:2)
quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 2:3)
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:2)
quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:1)
delectus enim rerum agendus est et pondera singulorum examinanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 167:2)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION