라틴어 문장 검색

His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:3)
tum murmur grave, maiora minitans, collibus summis cadit tractuque longo litus ac petrae gemunt:
(세네카, 아가멤논 10:21)
hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 1:20)
tu vero nostros audax invade capillos et mea formosis unguibus ora nota, tu minitare oculos subiecta exurere flamma, fac mea rescisso pectora nuda sinu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 82)
nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:3)
cum prima novercae monstra manu premeres atque exanimata doleres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis17)
rotat ipse furentem Deilochum, comitemque illi iubet ire sub umbras Phegea sublata minitantem bella securi Dircaeumque Gyan et Echionium Lycophontem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권236)
"tu nunc Ventis pluvioque rogaris pro Iove, tu refugas vires et pectora bellis exanimata reple:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권344)
"- tantum caeli violentior aura impulsaeque noto frondes eassusque valeret exanimare timor, nec vos incessere luctu orba aveo, fixum matri immotumque manebat hac altrice nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권49)
"quatit ille sacras in pectora pinus sanguineosque rotat crines et vulnera cursu exanimat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권59)
tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권172)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:26)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION