라틴어 문장 검색

muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 540:1)
et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 17:1)
in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 95:1)
deinde eodem quo pridie impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 238:2)
deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:3)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 452:2)
palla pallorem incutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 269)
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, [sin immutare vis ingenium moribus] [aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos] omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 267)

SEARCH

MENU NAVIGATION