라틴어 문장 검색

Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:4)
Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:3)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:4)
Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:3)
Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:1)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:2)
idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 8:3)
Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:2)
Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:4)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:7)
- Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:4)
Sin autem nigrities [est] aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:1)
si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:4)
Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:5)
Exciditur uero os duobus modis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION