라틴어 문장 검색

nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
Rupta quies populi, stratisque excita iuventus Diripuit sacris adfixa penatibus arma, Quae pax longa dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:50)
Lustratur urbs.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권20)
Nunc urbes excite feras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:28)
Tot immensae comites missura ruinae Excivit populos, et dignas funere Magni Exsequias Fortuna dedit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:58)
Omnisque humanis lustrata cruoribus arbos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:3)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)
qui, robore quamquam Confisus Latio, regis tamen undique vires Excivit Libycae gentis, extremaque mundi Signa, suum comitata Iubam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:58)
nunc, transfuga vilis, Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:77)
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:19)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
Primo gentes Oriente coactae Innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam Excivere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:17)
Iuvat Emathiam non cernere terram, Et lustrare oculis campos sub clade latentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION