라틴어 문장 검색

legati quoque (nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장10)
omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장4)
inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae per senatus consultum reposuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장3)
sin Vespasianus rem publicam susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장8)
Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장6)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- gistris didicit aususque est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장4)
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장5)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)
unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장4)
isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장14)
sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장3)
victores colonia Agrippinensium vitata, nihil cetero in itinere hostile ausi, Bonnense proelium excusabant, tamquam petita pace, postquam negabatur, sibimet ipsi consuluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장13)
neque aliud excusandum habeo quam quod vos Gallici foederis oblitos redisse in memoriam Romani sacramenti temere credidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION