라틴어 문장 검색

quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:4)
O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:1)
Est igitur fragilis ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi antea, vel voluntate vel moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 78:6)
et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:6)
praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:6)
deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:9)
deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:9)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris illuvies ususque exederat aeris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:26)
nam cetera fragilia et caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:2)
difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:2)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION