라틴어 문장 검색

igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:1)
quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 58:2)
ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id rerum naturam nec, quidquid non est factum, ne fieri quidem posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 272:2)
Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 15:1)
non est enim tibi exhortatione opus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 21:2)
Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:2)
His et eiusmodi exhortationibus, tacitis scilicet, nam verbis locus non erat, adloqui me non desii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 6:1)
Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 19:3)
Aut isto modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:7)
Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:1)
Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo.
(세네카, 행복론, Liber II 159:2)
Caesare orbem terrarum possidente impertire te nec voluptati nec dolori nec ulli alii rei potes ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 39:3)
Quanta exhortatio iuuenum fui senex fortis!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.24)
quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis 1 animositas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:7)
testis est ille tractatus in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION