라틴어 문장 검색

Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장20)
suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장14)
gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장31)
Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장14)
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장17)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi, te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis obsequiis natura meis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:196)
sic patiens animus per tanta negotia liber emergit similisque sui, iustique tenorem flectere non odium cogit, non gratia suadet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:109)
novitas audere priori suadebat cautumque dabant exempla sequentem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:35)
proclivior usus in peiora datur suadetque licentia luxum inlecebrisque effrena favet.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:145)
Haec fatus ovantes exhortatur equos et Tartara mitior intrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:170)
hinc publica commoda suadent, hinc metus invidiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:114)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)

SEARCH

MENU NAVIGATION