라틴어 문장 검색

Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui non exit, concisus eximi debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:1)
Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit, aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:6)
Si curva est, et velut in orbes quosdam implicatur, pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:10)
Sed, quod totum vitiatum totum eximendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 5:3)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
pars nulla mei subducta procellae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:110)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
scilicet illa tui patriam praecepta Platonis erexere magis, quam qui responsa secutus obruit Eoas classes urbemque carinis vexit et arsuras Medo subducit Athenas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:77)
non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:188)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
cur ego, quem numquam didici sensive creatum, gratuler exemptum?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:153)
Mos erat in veterum castris, ut tempora quercu velaret, validis fuso qui viribus hoste casurum potuit morti subducere civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:44)
Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familiae tali poena multaverit, vilicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat et quem ipse sua sponte vinxerit, antequam sciat dominus, non resolvat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 16:2)
Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:4)
Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION