라틴어 문장 검색

non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, quotiens exorior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:1)
ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:2)
nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 5a 2:1)
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:5)
ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:5)
qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:3)
ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:1)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:3)
philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:7)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)
qua gloria commotus Epicurus exoritur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:2)
A sole exoriente supra Maeotis paludes Nemo est qui factis aequiperare queat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 49:5)
Terrore offuso et perturbatis sensibus Derepit ad cubile setosae suis:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.8)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION