라틴어 문장 검색

ita ut expelleret illos a terra sua.
(불가타 성경, 집회서, 47장30)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장20)
Et migrare vos faciam trans Damascum ", dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장27)
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
(불가타 성경, 아모스서, 6장7)
Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장11)
Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장17)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)
Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장26)
Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)
Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:10)
Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:2)
Quem si non expulissent, futuram ex regno provinciam;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:9)
Ita brevi spatio re praeclarissime gesta, provincia recepta et Cornificio reddita, classe adversariorum ex illo toto sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION