라틴어 문장 검색

item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장21)
ita dentes et diagonioe structurae non patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장22)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
si enim non per nares umor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in nova structura se dissipabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장6)
Sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant et nares exeant ad locum patentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장8)
nonnulli loci item signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장6)
qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장19)
si canalibus, ut structura fiat quam solidissima, solumque rivi libramenta habeat fastigata ne minus in centenos pedes sicilico.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장4)
eaeque structurae confornicentur, ut minime sol aquam tangat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장5)
cum haec sic explicata fuerint et ad aquam erit perventum, tunc saepiatur as structura, ne obturentur venae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장63)
idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum versis significabat clara voce invenisse, quod quaereret;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말33)
cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae perfecerunt explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장19)
si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem maius ne cogitandum quidem videtur omnino.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장23)
limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sub lysi structuras;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장6)
Id in explicatione plane patet, cum Apostolus gentium quendam Deuteronomii locum interpretatur, quae explicatio in altiorem Veteris Testamenti vim recidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION