라틴어 문장 검색

ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:4)
nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:5)
id erit finitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:9)
rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:4)
igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 267:1)
ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 275:1)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:1)
quod est in parte finitionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 151:2)
quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 219:2)
quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 245:1)
neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:1)
neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:2)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION