라틴어 문장 검색

Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
An exprobravit illi cotidianam dementiam ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:3)
manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:12)
nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:4)
aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit, indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:2)
si excludatur, exprobrans;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:8)
igitur, si ita est, desistant calumniari communis absentiae necessitatem vultuum mage quam morum praedicatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:4)
sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res forte succurrit, de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:1)
ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:2)
Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 14:3)
ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:4)
haec se meritos dicere exprobrantes suam quisque alius alibi militiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:1)
illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:4)
tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION