라틴어 문장 검색

Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:4)
me quoque invasit tremor, et terna monstri colla devicti intuens timui imperasse.
(세네카, Hercules Furens 1:28)
Gelidus per artus vadit exanguis tremor.
(세네카, Hercules Furens 6:11)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
tunc tremor et ingens excutit somnos pavor renovatque luctus et metus miserae mihi.
(세네카, 옥타비아 2:18)
quatit ossa et artus horridus nostros tremor pulsatque pectus;
(세네카, 옥타비아 11:12)
Et ossa et artus gelidus invasit tremor;
(세네카, 오이디푸스 8:1)
violenta Fata et horridus Morbi tremor, Maciesque et atra Pestis et rabidus Dolor, mecum ite, mecum, ducibus his uti libet.
(세네카, 오이디푸스 13:63)
, inhorruit concussus undarum globus solvitque sese et litori invexit malum maius timore, pontus in terras ruit suumque monstrum sequitur - os quassat tremor.
(세네카, 파이드라 15:15)
omnis e saltu fera diffugit, omnis frigido exsanguis metu venator horret, solus immunis metu Hippolytus artis continet frenis equos pavidosque notae vocis hortatu ciet.
(세네카, 파이드라 15:24)
tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo,
(세네카, Phoenissae 538:1)
Pavet animus, artus horridus quassat tremor,
(세네카, Troades 178:1)
mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
(세네카, Troades 474:1)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)

SEARCH

MENU NAVIGATION