라틴어 문장 검색

Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod, cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:5)
At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:3)
" Quid, si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 117:2)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:1)
an illud verum sit, quo maxime probatur homines divini esse spiritus, partem ac veluti scintillas quasdam astrorum in terram desiluisse atque alieno loco haesisse.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:6)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:4)
talis in caelum exilit harundo Getica visa dimitti manu aut quam Cydon excussit:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:29)
illud fulmen exiliat polo, quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:11)
atque ecce, viso memet exiluit, furit, fert odia prae se:
(세네카, 메데아 7:40)
ad sacra superos, sponte desiluit sua in media Priami regna.
(세네카, Troades 1133:1)
vidistis toto sonitus percurrere caelo, fulminaque aetheria desiluisse domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1629)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)

SEARCH

MENU NAVIGATION