라틴어 문장 검색

Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 10:1)
Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit obversa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 1:3)
Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:3)
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:1)
per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:2)
Quamobrem non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:2)
Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:4)
sin aliter, crudo latere ac luto constructus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:4)
Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,vel lateribus extruantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:2)
Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 1:2)
simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장4)
primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장2)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
extructa iam sponte praefecti castra, datos in manum milites;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION