라틴어 문장 검색

ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.35)
opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:12)
hunc Varum distortis cruribus, illum balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:5)
sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, his utendum censeo, quae legibus conparata sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장13)
ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:2)
" Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:6)
Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:2)
Secundum ex his, quae sunt, ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:1)
Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:2)
Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:3)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
Immo mehercules ut carmen fortius ac iustius petam, quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito, quotiens aliquid aliter quam cogitabas evenerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:1)
Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 7:6)
Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.
(세네카, 행복론, Liber III 149:2)
et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim domus sine sensu est ;
(세네카, 행복론, Liber V 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION