라틴어 문장 검색

toto germania c. a. bene 'Germania', quam vicerat Caesar, ut eo occiso in rebellionem videretur exsurgere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4741)
et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii Culleoli, audiendas putaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 6:2)
Multos nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum furibunda mens videt ante multo, quae sint futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:2)
ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii Culleoli, audiendas putaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 6:2)
quorum furibunda mens videt ante multo, quae sint futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 164:5)
ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶσ. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:13)
quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 4:2)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:3)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
nec mora, per medias passis furibunda capillis
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:3)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Protinus Aeolides media furibundus in aula clamat "io, comites, his retia tendite silvis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:1)
Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram, intendensque manus, passis furibunda capillis, "quo fugis" exclamat, "meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION