라틴어 문장 검색

tumor mollior, et ab ima parte latus, extenuatus in vertice est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 3:4)
Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur, et rugosius fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 10:4)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:3)
Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso humore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 6:2)
eae vero, quae super aures transversae sunt, totis oris paulatim extenuantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:4)
Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:2)
corpus inedia extenuandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 30:4)
per quae cum carne callus quoque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:6)
Ubi is tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:8)
quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 6:2)
Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas irrepentes radiculas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 2:2)
Scabies extenuatur trito alio defricta;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:1)
Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 4:2)
sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION