라틴어 문장 검색

Medicamentum etiam est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장76)
Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장11)
rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장5)
paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장15)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장12)
Neque utilia sunt quae urinae movendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장9)
Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장11)
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장23)
Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장21)
paulatim se cibo reficere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장29)
si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장11)
Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장18)
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장18)
Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장9)
paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leviter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION