라틴어 문장 검색

" Meministi," inquit, " imperator, in Hispania, talum extorsisse te circa Sucronem ?"
(세네카, 행복론, Liber V 140:2)
Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:2)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)
Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae subrepentibus vitiis resistant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:1)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
Multa nobis extorquentur quae nolumus scribere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.26)
In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.2)
gladium mihi nemo nisi aeger extorsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.16)
"Interea incautam furtivis Vandalus armis te capit, infidoque tibi Burgundio ductu extorquet trepidas mactandi principis iras."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
in Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 4:1)
profecto intellegetis, quanti subrepti sunt 3 episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:4)
nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:9)
nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:3)
hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici31)

SEARCH

MENU NAVIGATION