라틴어 문장 검색

et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 569:2)
si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 21:1)
partem extra muros, quae frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 272:2)
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장34)
sed et quae vel in conviviis vel maxime extra mensam ab isdem per tot dies dicta sunt, in quantum potero, animo repetam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 12:3)
Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 10장3)
dico quod corpusculi intra Sphaeram in loco quovis I attractio est ad attractionem ipsius extra Sphaeram in loco P, in ratione composita ex dimidiata ratione distantiarum a centro IS, PS & dimidiata ratione virium centripetarum, in locis illis P & I, ad centrum tendentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 100:2)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
Vix satis expressit uotum, cum uota iubentis Certatim complere student seseque sorores Accingunt operi nec mens discordat ab actu, Non a mente manus, sed eam delegat in actum Affectus mentis, manus ergo predicat extra Quod mens intus habet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:2)
Turci ergo retrusi cum principe suo Corbahan, moram extra portam et muros abhinc per duos dies in montanis constituerunt, arbitrantes adhuc Christianis nocere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:4)
Amoenus impendio locus, et diversoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur, in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu immurmurantes audierit ventos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 14:2)
Quapropter, si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus;
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:21)
Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 3:1)
Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur, simul eorum permotus vocibus,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION