라틴어 문장 검색

Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et jecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:8)
mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:4)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
Willhelmus totidem in suo cuneo ordinatis equitibus, galea et lorica indutis, sinistra ex parte procul positus remansit, ut vires auxiliatrices sociis bellum insistentibus conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:8)
Nam ut ait filius Syrac, "Qui tetigeritpicem coinquinabitur ab ea, et qui comminicaverit superbo induet superbiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:7)
"Sciens quod nulla res magis animos honesta induit,dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorumconversatio," ut Seneca epistolarum dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:34)
Vitia enim nostra que amamus defendimuset malumus ea excusare quam exuere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:9)
Sed si vis vitiis exui, longe a vitiorumexemplis recedendum est, quia omnia vitia contra naturam pugnant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:10)
Et non solum armis predictis est corpus amandum, sed eciam necessariisvestibus ornate induendum, et non negligendum, ne forte mens male conpositavideatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:5)
Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:41)
Et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:15)
(7) Item, de hoc quod dicit, quod luna in Leone existente vestimenta nova ne induas, difficile est valde causam invenire ex caelesti circulo, et si huiusmodi conclusiones essent scibiles, essent ad haec principia ex quibus via syllogistica concluderentur, ordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:1)
Luna est in Leone, ergo malum est induere vestes novas. Aut:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:4)
(7) Et idem modus solutionis est de nova veste induta, luna existentem in Leone;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION