라틴어 문장 검색

Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:13)
Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon Hyleus et longo caelaverat argumento.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:1)
aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi, aut aliquis latet error;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:6)
At non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:15)
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:11)
non fabricetur militi gladius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:5)
nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
nisi quis dicet, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:3)
et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:4)
protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:1)
quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 235:1)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:3)
moenia, divum fabricata manu, diruta nostra?
(세네카, 아가멤논 11:22)
Video istic cruces non unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION