라틴어 문장 검색

quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque huius rei meminit usquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 111:1)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)
cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 24:7)
Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:3)
Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:3)
audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 23:8)
Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 5:14)
timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 1:16)
et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem uidisset emptorem quod ego fabulosum esse non dubito.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 5:4)
nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 38:2)
Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris verticem perstririgere) stratam illam fabulosam Charybdin, quam diu ab austro vacat, at, si quid inde vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia sorbentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:6)
" Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:4)
Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.26)
Cur me submoues ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.16)
Qui statuit aliquid parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(세네카, 메데아 4:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION