라틴어 문장 검색

Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 3:1)
Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Nec non et gemini custodes limine in ipso Praecedunt, gressumque canes comitantur herilem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:4)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:2)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
comitatur enim algorem densitas, levitas densitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:7)
ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:5)
Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus fugientis introrsum animae virtute deserti laxeant vincula quibus retrimenta usque ad digestionis oportunitatem continebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 9:1)
cum sensus inter certissimas res habendi sint comitante ratione, cui nonnumquam ad discernendam speciem non sufficit sensus unus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 21:2)
Facessant, ait, haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:2)
Hos iam mota ducis vicinaque signa petentes Audax venali comitatur Curio lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:66)
nullos comitata est purpura fasces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:10)
mox reddita victor Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris Invito pastore trahit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:48)
Cum coniuge pulsus, Et natis, totosque trahens in bella penates, Vadis adhuc ingens, populis comitantibus, exsul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION