라틴어 문장 검색

quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 187:1)
Illius facilitas, huius constantia laudabatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장6)
Non habeamus argentum, in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:2)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 5:1)
frugalitas autem paupertas voluntaria est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 5:2)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:8)
Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:4)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:1)
Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:1)
Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:2)
"hac 'itur ad astra,' hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:2)
Nondum audeo frugalitatem palam ferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION