라틴어 문장 검색

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 5:1)
anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 18:1)
quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 12:1)
In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:6)
cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:12)
apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa, quo laedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:3)
cupio, si fieri potest, propitiis auribus tuis " essentiam " dicere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:4)
adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 29:2)
Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 15:1)
Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:4)
Seneca Lucilio suo salutem Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1101)
Sacris colamus prosperum tandem diem et si propitios attamen lentos deos.
(세네카, 아가멤논 8:7)
quid times propitios deos?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:4)
Propitius pater ita filiam suam collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION